monumenta.ch > Plinius > sectio 41

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 21, 41
{XIX} tertium locum habet Africana, amplissima inter omnes gustuque amarissima. Illyrica quoque duorum generum est: raphanitis a similitudine, quae et melior, rhizotomos. subrufa optima, quae sternumenta tractatu movet. caulem habet cubitalem, erectum; floret versicolori specie, sicut arcus caelestis, unde et nomen. non inprobatur et Pisidica.